- MISTURA
- MISTURAin Coronis Veterum varia. Harum enim quaedamex uno, quaedam ex pluribus floribus nectebantur, Prioris generis fuêre, Antinoia, cyliston, iacche, Isthmia, lotina, melilotina, e myrto, e palma, pothos, struthia, tiliacea etc. Posterioris constabant ex artifice mixtura plurium florum; eviusmodi coronarum nexus emerserunt ad summam sollertiam, multis ingeniose, tam a Glycera illa Pliniana, quam ab aliis, ut verisimile est, repertis. Certe Circen Ovidius artis huius peritam facit, Met. l. 14. Fab. 5. v. 266.Gramina disponunt; sparsosque sine or dine floresSecernumt calathis, variasque coloribus herbas,Ipsa quod hae faciunt opus exigit; ipsa quis usus,Quove sit in folio, quae sit concordia mixtisNovit et advertens pensas examinat herbas.Non enim temere copulabantur flores, sed colorum significatibus accedebat vis uniuscumusque floris ingenii et naturalis illa facultas, quae flores aut copulare aut disungere suadet. Et in hoc omne artificium. Unde apud Euripidem Hermione, cum mori destinâsset, inquit, Androm. Actu 4.Ε᾿ῤῥ αἰθέριον πλοκάμων ἐμῶνΑ῎πο, λεπτόμιτον φάροςVale sublimis meae conaeQuam subtiliter nevit manus artifex, fascia.Nec ob aliud quid priscus ille Amasis, quam ob munus coronae e floribus ingeniose contextae Regi Aepyptio missum, die eius natali, e plebeio assumptus est in amicitiam Regis; denique et ipse Rex factus, apud Athenaeum l. 15. Miscebant autem flores coronarios nectebantque utplurimum eos, quos unum idemque anni tempus ferret, ut, quos natura prope gemellos faceret, eosdem ars sociaret. Inprimis vero iungebantur, ex quorum nexu, mistura, dispositione, confiebat omnis illa coronarum apud Verteres gratia. Sed nec flores solum miscebantur, verum et folia, ram uli, frutices, baccae; imitatione iterum naturae, quam flores et folia ipsis arboribus et fruticibus miscere, eleganter ostendit Achilles Tatius l. 1. Sic apud Theocritum elichryso flori iungitur hedera, eidyll. 1. apud Appuleium Met. l. 11. floribus poma: apud Petronium Arbitrum Satyr.Et thymbrae veteres, et passis uva racemis etc.Nonnumquam etiam soli ramuli diversarum arborum sociabantur: quô pactô hedera adhaeret ramis lauri, apud Eurip. Med. act. 5. et Virgil. Eccl. 8. eadem quercui, cupressus lauro, alibi. In quibus omnibus, flores, herbae, folia, ramuli, non temere in coronamenta ingerebantur. Multa ibi aspiciebatur diversitas formarum et colorum artificis mixturae, sive alterni flores, ut Plin. ait l. 21. c. 1. inter se necterentur, sive privatis generum funiculis in orbem, in obliquum, in ambitum. Itaque nihil non in coronis discretum, nihil non propriô significatu validum, nihil non propriâ indole fuit notabile. Omnia peculiare quid designabant, tempori, rebus, personis, praesenti sive laetitiae sive dignitati, spei nascentiaut adultae, meritis, virtuti, felicitati conveniens. Res mutae efficaciter loquebantur. Ab. odoribus occulta sagiebant, a coloribus abstrusa, a materia sive simplici, sive mista, rem omnem cognoscebant: quaedam leviter indicabantur, alia velut digitô demonstrabantur, plura coniectanda relinquebantur. Cuiusmodi illud est, quod traditur de corona e persaea, plantâ Isidi Aegyptiae sacra, cuius fr uctus cordi, folium linguae simile est. Quô indigitatum, inter omnia illa, quibus natura hominem conavit, nihil esse divinius ratione, neque quod habeat maiorem impetum ad felicitatem, Plut. de Is. et Osir. etc. Atque hôc modô factum, ut eo tandem profecerit id artificium misturae, ut coronae sic nexae publica opera factasint, propriô vocabulô συνθηματιαῖοι ςτέφανοι, h. e. ἠργολαβημένοι καὶ ενδόσιμοι, quas aere publicô locabant texendas, appellatae, Athen. l. 15. De quibus vide quoque Nicephorum l. 4. c. 17. Prudentium Psychom. Tertullianum de Corona Mil. Alios. Quemadmodum ipsam misturam, γείτονας τῶ πετάλων περιπλοκὰς, τῶ φύλλων περιβολὰς, τῶ κάρπων συμπλοκὰς, proximos ramulorum eircumplexus, foliorum implicationes, fructuum connexiones; et unâ voce ὁμιλίαν τῶ φυτῶν, congressum plantarum, vocat Achilles Tatius apud Car. Paschalium Coronarum l. 2. c. 15. quem vide, ut et cap. seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.